Jdt 13

1Ut autem sero factum est, festinaverunt servi illius ad hospitia sua, et conclusit Vagao ostia cubiculi, et abiit. 2Erant autem omnes fatigati a vino: 3eratque Iudith sola in cubiculo. 4Porro Holofernes iacebat in lecto, nimia ebrietate sopitus. 5Dixitque Iudith puellæ suæ ut staret foris ante cubiculum, et observaret. 6Stetitque Iudith ante lectum, orans cum lacrymis, et labiorum motu in silentio, 7dicens: Confirma me Domine Deus Israel, et respice in hac hora ad opera manuum mearum, ut, sicut promisisti, Ierusalem civitatem tuam erigas: et hoc quod credens per te posse fieri cogitavit, perficiam. 8Et cum hæc dixisset, accessit ad columnam, quæ erat ad caput lectuli eius, et pugionem eius, qui in ea ligatus pendebat, exolvit. 9Cumque evaginasset illum, apprehendit comam capitis eius, et ait: Confirma me Domine Deus in hac hora. 10Et percussit bis in cervicem eius, et abscidit caput eius, et abstulit conopœum eius a columnis, et evolvit corpus eius truncum. 11Et post pusillum exivit, et tradidit caput Holofernis ancillæ suæ, et iussit ut mitteret illud in peram suam. 12Et exierunt duæ, secundum consuetudinem suam, quasi ad orationem, et transierunt castra, et gyrantes vallem, venerunt ad portam civitatis. 13Et dixit Iudith a longe custodibus murorum: Aperite portas, quoniam nobiscum est Deus, qui fecit virtutem in Israel. 14Et factum est, cum audissent viri vocem eius, vocaverunt presbyteros civitatis. 15Et concurrerunt ad eam omnes, a minimo usque ad maximum: quoniam sperabant eam iam non esse venturam. 16Et accendentes luminaria congyraverunt circa eam universi: illa autem ascendens in eminentiorem locum, iussit fieri silentium. Cumque omnes tacuissent, 17dixit Iudith: Laudate Dominum Deum nostrum, qui non deseruit sperantes in se: 18et in me ancilla sua adimplevit misericordiam suam, quam promisit domui Israel: et interfecit in manu mea hostem populi sui hac nocte. 19Et proferens de pera caput Holofernis, ostendit illis, dicens: Ecce caput Holofernis principis militiæ Assyriorum, et ecce conopœum illius, in quo recumbebat in ebrietate sua, ubi per manum feminæ percussit illum Dominus Deus noster. 20Vivit autem ipse Dominus, quoniam custodivit me Angelus eius et hinc euntem, et ibi commorantem, et inde huc revertentem, et non permisit me Dominus ancillam suam coinquinari, sed sine pollutione peccati revocavit me vobis gaudentem in victoria sua, in evasione mea, et in liberatione vestra. 21Confitemini illi omnes, quoniam bonus, quoniam in sæculum misericordia eius. 22Universi autem adorantes Dominum, dixerunt ad eam: Benedixit te Dominus in virtute sua, quia per te ad nihilum redegit inimicos nostros. 23Porro Ozias princeps populi Israel, dixit ad eam: Benedicta es tu filia a Domino Deo excelso præ omnibus mulieribus super terram. 24Benedictus Dominus, qui creavit cælum et terram, qui te direxit in vulnera capitis principis inimicorum nostrorum: 25quia hodie nomen tuum ita magnificavit, ut non recedat laus tua de ore hominum, qui memores fuerint virtutis Domini in æternum, pro quibus non pepercisti animæ tuæ propter angustias et tribulationem generis tui, sed subvenisti ruinæ ante conspectum Dei nostri. 26Et dixit omnis populus: Fiat, fiat. 27Porro Achior vocatus venit, et dixit ei Iudith: Deus Israel, cui tu testimonium dedisti quod ulciscatur se de inimicis suis, ipse caput omnium incredulorum incidit hac nocte in manu mea. 28Et ut probes quia ita est, ecce caput Holofernis, qui in contemptu superbiæ suæ Deum Israel contempsit, et tibi interitum minabatur, dicens: Cum captus fuerit populus Israel, gladio perforari præcipiam latera tua. 29Videns autem Achior caput Holofernis, angustiatus præ pavore, cecidit in faciem suam super terram, et æstuavit anima eius. 30Postea vero quam resumpto spiritu recreatus est, procidit ad pedes eius, et adoravit eam, et dixit: 31Benedicta tu a Deo tuo in omni tabernaculo Iacob, quoniam in omni gente, quæ audierit nomen tuum, magnificabitur super te Deus Israel.
Copyright information for VulgCC